13.07.2013 Views

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

“ita, nunc uestri sunt quindecim; et quia gobelini

numerare possunt, puto id esse omnes qui in arboribus

adfuerunt. nunc fortasse fabulam sine interruptionibus

ulterioribus perficere poterimus.” tum Dominus Baggins

intellexit quam callidus Gandalphus fuisset. re uera

interruptiones illae effecerant ut Beorn magis studium

fabulae tenuisset, et fabula illa eum prohibuerat ne nanos

sicut mendicos suspectos statim dimisisset. ille homines

domum suam numquam inuitauit, si id uitare potuit. paucos

amicos, qui longius habitabant, habuit; et magis quam bini

horum semel domum suam numquam inuitauit. nunc

quindecim hospites in atrio suo sedentes habuit!

tempore quo magus fabulam suam perfecerat et

quomodo ab aquilis seruati essent et ad Carrec lati essent

narrauerat, sol post cacumines Montium Nebulosorum

occiderat et umbrae erant longae in horto Beornis.

qui “fabula ualde bona!” inquit. “optima, quam diu

audiui. si mendici omnes talem bonam fabulam narrare

potuerint, me esse benigniorem inueniant. fortasse tu

omnia fingas, sane, sed cenam pro fabula nihilominus

meres. cenemus!”

“ita uolumus!” inquiunt una. “tibi gratias maximas!”

in aula nunc omnia tenebrosa erant. Beorn manus

complosit et quattuor manni albi pulchri atque nonnulli

magni canes raui corporibus longis ingressi sunt. quibus

Beorn aliquid in lingua insolita quasi sonitibus animalium

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!