13.07.2013 Views

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

expulsa, cum diuitiis omnibus atque instrumentis suis, ad

hunc Montem in tabula rediit, qui a Thraino Vetere atauo

meo inuentus erat, sed nunc cuniculos effoderunt atque

aulas ingentiores et officinas maiores fecerunt – etiam

multum auri, ut puto, inuenerunt atque multas gemmas

praeterea. diuitissimi tamen facti sunt atque clarissimi, et

auus meus iterum fuit Rex sub Monte et reuerentissime

habebatur ab hominibus mortalibus, qui ad Meridiem

uixerunt atque in aduersum Flumen Fluens usque ad uallem

Monte obumbratam paulatim se diffundebant. ibi

Conuallem, oppidum iucundum, in temporibus illis

aedificauerunt. Reges fabros nostros arcessere solebant

atque etiam eos, qui longissime ab arte remoti sunt,

liberalissime remunerabantur. patres nos precari solebant

ut filios in tirocinium addiceremus, et munifice nos

remunerati sunt, praecipue in cibariis, qua numquam

serere aut repperi pro nobis curauimus. omnino illi fuerunt

dies boni nobis, atque pauperrimi apud nos pecuniam ad

impendendam atque dandam et otium habuerunt ut res

p ul c hr a s , * oblectamentis liberorum mirabilissimis

magicissimisque omissis, solum pro delectamento

facerent, eiusmodi quae in orbe terrarum non iam inueniri

possunt. ergo aulae aui armorum et gemmarum et

sculptorum et pocularum plenae fuerunt, atque forum

oblectamentorum liberorum Conuallis fuit miraculum

Septentrionum.

“quod, sane, draconem attulit. dracones aurum

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!