13.07.2013 Views

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

obtulit, et rex Dryadum-Siluestrium flumen custodiebat.

itaque uides Bilbonem in fine a uia sola, quae omnino

utilis fuit, uenisse. fortasse Bilbo in cupis horrens

consolatus sit, si cognouerit nuntium de hac re ad

Gandalphum iampridem aduenisse, qui ualde anxius factus

esset, quem re uera nunc perficere negotium alterum suum

(quod in hanc fabulam non introit) ut ad copiam Thorini

quaerendam se praepararet. quam autem rem nesciuit

Bilbo.

qui solum sciuit flumen pergere atque pergere ad

aeternum uideri, et se esurientem esse atque grauedinem

malam in nare habere, et modum in quo Mons semper

propius appropinquans frontem contrahere in eum atque ei

minari uidebatur sibi displicere. paulo post, tamen, flumen

ad meridiem tetendit et iterum Mons recessit, et postremo,

multum diei, litoribus saxeis factis, flumen omnes aquas

errantes in fluuium profundum atque rapidum una

collocauit, ut aquas uelocissime uerrebant.

sole occaso flumen-siluestre ad Orientem ambitu altero

uersum in Lacum-longum cucurrit. ibi utrimque habuit os

latum portis saxeis quasi scopulis, pedes quarum calculis

aceruati sunt. Lacus-Longus ipse! Bilbo numquam finxerat

aquam quamlibet, quae non mare fuit, tantam uideri posse.

adeo latus erat lacus ut litora aduersa parua esse

uiderentur atque longe abesse, sed adeo longus erat ut

extremum illius septentrionalem, quod ad Montem tetendit,

nequaquam uideri posset. Bilbo solum a tabula

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!