13.07.2013 Views

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

quod eum e proelio paulisper posuit. Bilbo optimum, quod

facere potuit, fecit. cepit crus Tomae – quam optimum

potuit, nam id fuit tantum densum quantum truncus arboris

– sed, cum Tomas fauillas in uultum Thorini calcitraret, in

summa dumeta aliqua reuoluens iactus est.

propter hoc, Tomas ramum in dentes suos recepit, atque

unus quorum e fronte fractus est, quae res eum ululare

coacta est, mihi licet te dicere. sed nunc cum maxime

Gulielmus a tergo aduenit et saccum supra caput Thorini

usque ad digitos pedum eius posuit. itaque pugna finita est.

sane nunc in molestia bene fuerunt: omnes in saccis

alligati sunt dum tres trolla irata (dua cum adustis et

contusionibus, quas in memoria habuerunt) iuxta eos

sedent, iurgantia utrum eos lente torreant, an subtiliter

consecent et coquant, an in eos singulos sedeant et eos in

iure congelato comprimant; dum Bilbo, uestibus atque

pelle scissis, in summo dumeto sedet nec se mouere audet

metuens ne eum audiant.

tum ipsum Gandalphus rediit. nemo autem eum uidit. iam

trolla constituerant ut nanos nunc torrerent tum eos serius

ederent – hoc fuit consilium Berti, et, postquam inter se

iugauerunt, huic omnes assensi sunt.

“torrere eos nunc est res inutilis, quae totam noctem

consumat,” uox quaedam inquit. Bertus eam esse Gulielmi

putauit.

“noli iterum incipere iurgium, Rostrum,” inquit,“aut id

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!