13.07.2013 Views

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

CAPVT OCTAVVM

MVSCAE ET ARANEAE

in ordine ambulabant. aditus semitae fuit quasi fornix

tendens in cuniculum caligineum a duabus arboribus

factum, quae ad se acclinabant, nimis ueteres et hedera

strangulatae et lichene uestitae ut magis quam pauca folia

nigrata non pararent. semita ipsa fuit angusta et inter

truncos intrinsecus et extrinsecus se insinuabat. mox lux

portae erat quasi foramen paruum clarum longe in tergo, et

quies erat tam profunda ut pedibus pulsantibus progredi

uiderentur, dum omnes arbores super eos inclinant atque

auscultant.

oculis obscuritati assuetis ad utrumque latus in uiridibus

sublucentibus tenebris paulo uidere potuerunt. aliquando

radius exilis solis, qui felix per apertum nescio quid in

foliis longe supra illapsus erat, et qui felicior a ramis

tortis atque * ramalibus implicatis infra non captus erat,

tenuis et clarus ante eos deorsum fossus est. res autem fuit

rara, et mox omnino destitit.

erant in silua sciuri nigri. quos, ut oculi acuti Bilbonis

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!