13.07.2013 Views

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

de se laridum et oua in culina sua domi frigenti cogitauit –

nam intus sensit tempus cenandi nescio quo modo esse

maturum, quae res effecit ut ille miserabilior fieret.

nec quid acturum esset nec quid egisset cogitare non

potuit; nec quamobrem is relictus esset; nec quare, si

relictus esset, gobelini eum non cepissent, nec etiam quare

talis dolor capitis haberet. re uera in angulo

tenebricosissimo, ex aspectu atque e mente, tacite diu

iacuerat.

post tempus nonnullum fumisugium temptauit. quod non

est fractum, quod aliquantum bonum fuit. tum saccum

temptauit, in quo aliquantum tabaci fuit, quod aliquantum

melius fuit. tum * fila sulphurata temptauit, sed nulla

inuenire potuit, quod spes eius omnino fregit. quae res sibi

bona fuit, ut, cum mentis suae esset, assentatus est. nam

nemo scit quae ab inflammando filorum sulphuratorum

atque ab odore tabaci e foraminibus atris in isto loco

horribili elata sint. nihilominus illo tempore se ualde

opprimi sensit. sed dum omnes sinus uerberat atque

circum ipsum fila sulphurata temptat, manus sua capulum

parui ensis inuenit – parui pugionis, quem e trollis cepit,

et cuius omnino oblitus est; qui fortunate, a gobelinis non

aspectus erat, quia eum intra bracas induit.

nunc eum eduxit. qui ante oculos eius pallidus atque

hebes fulsit. “ita item lamina dryadum est,” cogitauit; “et

gobelini non multum adsunt, tamen non satis longe absunt.”

sed nescio quo modo se consolatus est. induere

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!