13.07.2013 Views

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

periculosum facias et, me non aspiciente, auferas quidquid

possis – pro illis? habebisne partem aequam? noli rei

credere! si uiuus abscesseris, felix eris.”

nunc Bilbo sentire coepit se ualde incommodum esse.

quandocumque oculus Smaugis errabundus, eum in umbris

quaerens, trans eum fulgebat, ille horruit et a desiderio

inexplicabili excurrendi atque se patefaciendi atque

Smaugi omnia uera dicendi captus est. re uera, male

periclitatus est ne a dracone incantaretur. animo autem a

pauore recepto, rursus locutus est.

“omnia non scis, O Smaug Magne,” inquit. “non aureum

solum nos huc tulit.”

“ha! ha! ‘nos’ confiteris,” Smaug risit. “quare non dicis

‘nos quattuordecim’ ut rem perficias, Domine Numere

Fortunate? mihi placet audire te officia altera in his

regionibus praeter aurum meum habuisse. ergo, forsitan,

tempus tuum non omnino perdas.

“nescio si tibi occureret te, etiamsi aurum minutatim

furari posses – quae res circa centum annos occupabit – id

iampridem ferre non posse? in latere montis non multum

usui est? in silua non multum usui est? pro fidem! quid de

uectura? quid de custodibus armatis atque uectigale?” et

Smaug magna uoce risit. ei fuit cor malum atque callidum,

et sciuit coniecturas suas non longe abesse, quamquam

suspicatus est Homines-Lacus consilia praestare, quos in

animo habere ut maximam partem spoliae in oppido iuxta

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!