13.07.2013 Views

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

homines audaces in eam e Meridie recens reuersi erant,

arbores decidentes et ipsis aedificantes locos in quibus

apud amoeniores siluas in uallibus et secundum litorafluminorum

habitare potuerunt. multi erant, fortes atque

bene armati, nec etiam wargi in illos, cum illi complures

una essent, impetum facere ausi sunt, aut in clara luce.

nunc autem, gobelinis adiuuantibus, in uicos aliquos

proxime montes noctu descendere cogitauerant. si

consilium quorum effectum esset, ibi proximo die nemo

superesset; omnes necati essent, paucis exceptis quos, a

wargis receptos, gobelini captiuos ad antra sua retulissent.

haec fuit sermo terribilis audienda, non solum propter

fortes homines-siluestres atque mulieres eorum et liberos,

sed etiam propter periculum, quod nunc Gandalpho et

amicis imminebant. wargi irati sunt atque incerti

quamobrem illos hic in loco conuentus ipso inuenirent.

putauerunt illos esse amicos hominum-siluestrium atque

aduenisse ut ipsos specularent, et nuntium consiliorum in

ualles laturos esse, et tum gobelinis atque lupis atrociter

pugnandum erit, potius quam et captiuos capere et homines

ex somno subito excitatos deuorare. ita wargi nequaquam

in animo habuerunt se abscedere et pati homines in

arboribus effugere, non utique ad mane. longe ante quod,

dixerunt gobelinos-milites e montibus descensuros esse; et

gobelini arbores ascendere possunt, aut illas decidere.

tu nunc potes intellegere quamobrem Gandalphus illos,

qui ganniebant et ululabant, audiens, ualde timere

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!