13.07.2013 Views

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

primum potuit. “tu non exspectas ut gentes hic in aeternum

maneant ut tu atque Bertus eas essetis. inter uos uicum et

dimidium edistis ex quo tempore de montibus uenimus.

quantum magis uultis? tempus fuit quando dixeritis

‘gratias, Rostrum’ portionis bonae ouillae causa e ualle

sicut quae haec est.” crus ouis, quod torrebat, momordit et

labella sua in manica detersit.

me paenitet dicere trolla in illo modo se gerere, etiam

illa quae singula unum caput solum habuerunt. his omnibus

auditis, Bilbonem statim fecisse aliquid oportuit. aut eum

tacite redire oportuit ut amicos moneret tres trolla ad

manum esse, magnitudine modica, animis foedis, quae

nanum tostum aut etiam mannum gustandi satis cupida

fuerunt, ad mutationem faciendam; aut eum aliquam

effracturam celerem bonamque agere oportuit. princeps

quidam clarusque effractrius iam nunc * sinus trollorum

furatus sit – id est paene semper plurimi aestimandum, si

id facias –, ouillam ipsam e ueribus subriperit, ceruisiam

subduxerit, et nequaquam ab illis animaduersus egressus

sit. alii callidiores, sed qui minus arte eorum superbiunt,

fortasse pugionem in singula foderint antequam illa id

animaduerterint. tum nox iucunde consumpta sit.

haec Bilbo intellegit. qui plurima legerat quae numquam

uiderat nec fecerat. trepidissimus fuit, etiam fastidiosus; se

centum milia passuum abesse uoluit, nihilominus –

nihilominus nescio quo modo non manibus uacuis ad

Thorinum et comites statim redire potuit. itaque in umbris

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!