13.07.2013 Views

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

et miratus est num illa ad amicos liberandos uti posset, et

demum inceptum periculosum consilii habuit.

cena captiuis data, custodes secundum meatus exibant,

lucem facum secum auferentes ut tenebrae ubique essent.

tum Bilbo * promum regis audiuit, qui ducem custodum

bene quiescere iubebat.

“nunc mecum ueni,” ille inquit, “ut tu uinum nouum,

quod modo aduenit, gustes. per noctem in lignum uacuum

egerendo de apothecis laborabo, ergo primum bibamus ad

laborem iuuandum.”

“optime,” dux custodum risit. “tecum gustabo ut uideam

num id ad mensam regis idoneum sit. hac nocte est

conuiuium et submittere nugas non satis erit!”

his auditis, Bilbo ualde commotus est, nam uidit se

fortunatum esse et occasionem experiendi consilium

periculosum statim habere. duas dryades secutus est,

donec illae apothecam paruam introierunt et ad mensam, in

qua duae lagonae magnae positae sunt, consederunt. mox

bibere atque iucunde ridere coeperunt. fortuna generis

insoliti Bilboni illo tempore fuit. uinum necesse est merum

quod efficit ut Dryas-Siluestris somnolenta fiat; sed hoc

uinum, ut uidetur, fuit uindemia feruida ingentium hortorum

in Doruinio, quae non militibus eius nec seruis sed

conuiuiis regis solum, et catillis minoribus neque lagonis

magnis promi, destinata est.

mox dux custodum nutabat tum, capite in mensam

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!