13.07.2013 Views

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

litus, quod in diebus eius iunioribus Esgaroth appellatum

est, remaneat.

huic uix credes, sed Bilbo quidem ualde admiratus est.

usque ad hoc tempus omnes sententias atque uires in

Montem attingendum atque thesaurum inueniendum

intenderat. numquam sollicitus erat mirari quomodo

thesaurus auferretur, numquam certe quomodo aliqua pars,

quae sors eius esset, usque ad Bag-Finem, Sub-Colle

referretur.

nunc suspicio foeda in mente eius crescere coepit –

suntne nani etiam huius rei magni momenti obliti, aut

ridebantne eum in manicis suis per omne tempus? hic est

modus in quo sermo draconis aliquem imperitum afficit.

Bilbonem sane uigilantem fuisse oportuit; sed Smaug

ingenium, cui uix resisti poterat, habuit.

“tibi dico,” inquit ille nitens ut et amicis suis fidelis

maneat et ipse fortis remaneat, “illum aurum modo

nobiscum posterior cogitatio fuit. supra collem atque

subter collem, ab unda atque uento uenimus, pro Poena.

nonne, O Smaug diuitiarum inaestimabilium, tibi

intellegendum est te, ob prosperitatem tuam, habere

aliquos inimicos acerbos?”

tum Smaug sane risit – sonitus uastitudinis, qui

Bilbonem ad solum quassauit, dum longe aduersus

cuniculum nani se congregant et fingunt hobbitum ad finem

repentem atrocemque aduenisse.

“poena!” fremuit, et lux oculorum aulam a solo ad

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!