13.07.2013 Views

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

“aut duobus? unum solum atque paruulum quemdam

uidere possum,” Beorn inquit.

“esto, tibi uera dico, non mihi placuit te molestare cum

multis nostris donec inueneram num occupatus esses.

uocabo, si mihi licet.”

“perge, uoca!”

ita Gandalphus sibilum longum acutum emisit, et mox

Thorinus atque Dorius circum domum secundum semitam

horti uenerunt et capitibus profunde demissis ante eos

steterunt.

“te significasse unum aut tres intellego!” Beorn inquit.

“sed illi non sunt hobbiti, sunt nani!”

“Thorinus Scutumquerceum, tibi seruio! Dorius, tibi

seruio!” duo nani capitibus iterum demissis inquiunt.

“seruitute uestra mihi non opus est, uobis gratias,”

Beorn inquit. “sed credo uos opus esse mea. nanos non

ualde amo; sed si uerum est te esse Thorinum (Thraini

filium, Throris filii, ut puto), et comitem tuum esse

honestum, et uos esse gobelinorum inimicos nec iniuriam

in terris meis agere – quid agitis, quaeso?”

“illi iter faciunt ad terram patrum suorum uisitandam, in

oriente ultra Mirksiluam,” Gandalphus interiecit, “et est

omnino casu nos etiam in manibus tuis esse. ab Alto

Transitu, qui nos ad uiam in meridie terrae tuae tulisse

oportuit, transibamus, cum gobelini mali nos aggressi sunt

– sicut ego tibi narraturus.”

“tum perge narrare!” Beorn inquit, qui numquam ualde

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!