13.07.2013 Views

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

errabant donec quamque arborem, cui aliquis inerat,

olfecerant. quas quoque custodiuerunt, dum ceteri (centum

et centum esse uisi sunt) in circulo magno in nemore

considunt; et in medio circulo fuit magnus lupus canus.

cum illis in lingua horribili wargorum locutus est. quam

Gandalphus intellexit. Bilbo non intellexit, sed absonam

esse terribilem putabat, quasi sermo eorum omnis de

crudelis atque malis rebus fuit, ut sane fuit. aliquando

omnes wargi in circulo duci cano una respondere

solebant, et clamor quorum dirus paene effecit ut hobbitus

e pinu decideret.

tibi dicam illa, quae Gandalphus audiuit, quamquam

Bilbo illa non intellexit. wargi et gobelini saepe inter se

malis rebus iuuabantur. gobelini longe a montibus

peregrinari non solebant, nisi expulsi domus nouas

quaerebant, aut ad bellum iter faciebant (quae res, mihi

placet dicere, diu non accidit). sed illis in diebus

aliquando impetus facere solebant praecipue ad

spoliandum cibum aut seruos, qui illis laborarent, saepe

wargis iuuantibus, quibus spolia partiuerunt. aliquando in

lupis equitabant sicut homines in equis. nun c nocte ipsa

magnus impetus gobelinorum cogitatus esse uisus est.

wargi aduenerant ut obuiam gobelinis irent et gobelini

tardi fuerunt. sine dubio propter mortuum Magni Gobelini,

et omnis concitatio quam nani et Bilbo et magus fecerant,

quos probabiliter adhuc uenabantur.

periculis omnibus huius terrae extremae non exceptis

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!