13.07.2013 Views

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

in diebus posterioribus Rex Omnium Auium factus

coronam aureum induit, et quindecim duces eius torques

aureos (ex aureo, quod nani illis dederat, factos), Bilbo

numquam illas iterum uidit – nisi excelse et procul in

Proelio Quinque Exercituum. sed quod id in fine fabulae

huius ueniet, nunc nihil amplius de eo dicimus.

fuit spatium planum in summo colle saxeo et uia penitus

detrita cum multis gradibus descendentibus ad flumen,

trans quod uadum ingentium planorum saxorum ad terramgramineam

ultra flumen tetendit. fuit antrum paruum

(salubre quoddam cum humo calculoso) in imis gradibus

prope finem uadi saxei. hic, comitibus collectis, quid

ageretur locuti sunt.

“semper in animo habui ut uos tutos (si possem) trans

montes ducerem,” magus inquit, “et nunc bona cura atque

fortuna id egi. profecto nunc multo ulterius ad orientem

sumus quam umquam in animo habui ut uobiscum uenirem,

nam quidem id non est facinus meum. fieri potest ut in eo

iterum inspicerem antea finitum erit, sed interim negotium

alterum habeo, quod mihi animaduertendum est.”

nani, uultibus ualde afflictis, gemuerunt, et Bilbo

lacrimauit. nam coeperant putare Gandalphum usque ad

finem uenturum atque semper adfuturum esse ad illos in

angustiis adiuuandos. “non cum maxime effugio,” ille

inquit. “diem aut duo plures uobis dare possum.

probabiliter uos e periculo praesenti iuuare potero, et mihi

ipsi opus est auxilio paruo. nihil cibi habemus, nihil

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!