13.07.2013 Views

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

mixta, in corde Bilbonis scatebat: ille dies innumerabiles

praetermissos sine luce aut spe meliorum aspexit, saxum

durum, pisces frigidos, furtiue serpentem susurrantemque.

quae sententiae omnes in fulgore puncti temporis

praeterierunt. Bilbo horruit. tum satis subito in fulgore

altero, quasi ui noua atque uoluntate sublatus, saluit.

qui non fuit magnus saltus hominis, sed saltus in

tenebris. directe super caput Golli saluit, septem pedes

prorsum, tres in aerem; quidem, utinam sciuerit, uix uitauit

quin caput in arcu humili meatus tunderet.

Gollum se retrorsum iecit et, dum hobbitus superuolat,

eum prehendit, sed tardius: manus in aere tenui crepuerunt,

et Bilbo, in pedes robustos aeque decidens, secundum

cuniculum nouum properauit. nec se uertit ad uidendum

quid Gollum ageret. primum fuit sibilans atque maledicens

paene ad calces, quod tum destiterunt. statim stridor, qui

sanguinem coagulauit, odii atque desperationis plenus

uenit. Gollum uictus est. non ulterius ire ausus est.

amiserat; praedam amiserat, etiam rem solam, quam

umquam curauerat, amiserat, scilicet pretiosum suum.

stridor cor Bilbonis ad os intulit, sed etiam perrexit. nunc

tam hebes quam imago, sed minax, in tergo uenit uox:

“fur, fur, fur! Baggins! id odimus, id odimus, in

aeternum id odimus!”

tum silentium fuit, quod quoque Bilboni minari uisum

est. “si gobelini adeo adsunt ut ille eos odoraret,”

cogitauit, “tum eum, qui stridebat atque maledicebat,

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!