13.07.2013 Views

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

in hanc fabulam uenit, populo Thorini inuiderunt;

nihilominus quem capiunt gobelini non curant, dummodo

res est callida et secreta, atque captiui se defendere non

possunt.

“qui sunt isti miselli homines?” Gobelinus Magnus

inquit.

“nani sunt, et iste!” unus agitator inquit, catenam

Bilbonis trahens ut ille in genua decidat. “eos inuenimus

tegimen petentes in Vestibulo Antico nostro.”

“quid uis?” Gobelinus Magnus inquit se ad Thorinum

uertens. “puto uos facere mala! consilium priuatum gentis

meae speculari opinor! non mirabor discere quod fures

estis! ueri simile est uos homicidas et dryadum amicos

esse! ueni! quid dicis tu?”

“Thorinus nanus, tibi seruio!” ille respondit – quae

solummodo nugae urbanae fuerunt. “de rebus quas

suspicaris et fingis omnino ignorauimus. tegimen a

tempestate petiuimus in antro, quod commodum atque

uacuum esse uisum est; nihil ulterius a cogitationibus

nostris fuit quam quocumque modo gobelinis

incommodare.” id uerum satis fuit!

“hem!” Gobelinus Magnus inquit. “ita dicis! mihi liceat

rogare quid tamen super montes egeritis, et unde ueneritis,

et quo ieritis? re uera, mihi placeat cognoscere omnia de

uobis. id tibi non multo proderit, Thorine

Scutumquerceum, de gente tua satis multa iam cognosco;

sed ueritatem mihi da, uel aliquid incommodissimum tibi

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!