13.07.2013 Views

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

euanuit. frutices, et gramina longa inter saxa magna, et

panni herbae a cuniculis tonsae, * thymum atque * saluia

a t q u e * amaracus, et rosae-saxorum flauae, omnes

euanuerunt, et illi inuenerunt se esse in summo lato atque

praecipite cliui saxorum deiectorum, quae fuerunt reliqua

lapsus terrae. cum descendere coepissent, rudera atque

parui lapilli e pedibus uoluti sunt; mox fragmenta saxorum

fractorum ingentiora crepitibus descendebant ut fragmenta

altera infra inciderent quae laberentur et uoluerentur; tum

massae saxosae commouebantur quae exsiliebant, fragosae

puluere atque sonitu descendentes. mox omnis cliuus super

eos atque infra eos moueri uisus est, et globosi

elabebantur, saxis crustisque labentibus, crepitantibus,

frangentibus confusis.

arbores in imo eos seruauerunt. lapsi sunt in limen

nemoris ascendentis pinum, quae hic tetendit e siluis

altioribus atrioribus infra usque secundum cliuum montis.

alii truncis ceptis se iactauerunt in ramos inferiores, alii

(sicut paruus hobbitus) post arborem ierunt ut a impetu

saxorum tegerentur. mox periculum finitum est, lapsus

destiterat, atque ultimi fragores hebetes audiri potuerunt ut

ingentiores saxorum commotorum inter filices et radices

pinum long infra desiliebant atque uoluebantur.

“en! ab illa re paulo perreximus,” Gandalphus inquit;

“etiam gobelini nos inuestigantes taciti huc aegre

descendent.”

“sane,” Bombur mussauit;“sed illis nihil erit negotii

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!