13.07.2013 Views

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

“sunt plures etiam uenientes,” Tomas inquit, “aut ualde

erraui. multi et nulli, ita est,” inquit. “nulli effrahobbiti,

sed multi nanorum ipsorum, rebus secundis!”

“puto te recte dicere,” Bertus inquit, “e luce

egrediamur.”

factum est. cum saccis, quibus ad auferendam ouillam et

spolia altera uti sunt, in manibus suis in umbris manserunt.

cum nanus omnis aduenisset, ignem, urceos effusos, et

ouillam morsam miratus, pop! saccus foedo odore supra

caput eius positus est et humi prostratus est. mox Dwalinus

iuxta Balinum iacuit, et Filius Kiliusque una, et Dorius ac

Norius Oriusque cumulati, et Oinus ac Gloinus ac Bifur ac

Bofur Bomburque prope ignem incommode aceruati.

“id eos docebit,” Tomas inquit; nam Bifur Bomburque

molestissimi fuerant, et uehementer pugnauerant, sicut

nani, cum in angulum coacti essent, pugnare solebant.

denique Thorinus aduenit – nec inscius captus est. in

exspectatione mali aduenit, nec sibi crura amicorum

uidendo opus fuit ut res non omnino esse bonas sciret.

foris in umbris procul stetit, et inquit: “quid est omnis

molestia haec? quis comites meos uerberauit?”

“sunt trolla!” Bilbo post arborem inquit. de quo omnino

obliti sunt. “in dumetis cum saccis se celant,” inquit.

“o! suntne?” Thorinus inquit, et prorsus ad ignem saluit

priusquam in eum insilire potuerunt. ramum ingentem in

acumine inflammatum cepit; et Bertus acumen illum in

oculo suo recepit antequam oblique se mouere potuit.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!