13.07.2013 Views

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

uos iubent et saluer e

cum la tra-la uenite

ad uallem reuenite!

tra-la tra-la tra-lally

fa-la fa-la fa-lally

fa-la!

tum dryades uallis egressae eos saluere iusserunt et

trans aquam domum Elrondis duxerunt. ibi hospitaliter

excipiebantur, et multae aures fabulam facinorum eorum

audiendi cupidae aderant. Gandalphus ipse locutus est,

nam Bilbo torpescebat atque dormitabat. plurimam

fabulam sciuit, nam in ea infuerat, et ipse multam uel iter

domum faciens uel apud Beornem mago narrauerat; sed

aliquando, uno oculo aperto, audiebat cum pars fabulae,

quam iam nesciuit, introducebatur.

hoc modo didicit quo Gandalphus isset; nam uerba,

quae magus Elrondi dixerat, exaudiuit. uisus est

Gandalphus in magno consilio magorum alborum,

doctrinae atque magiae bonae dominorum, adfuisse; qui

tandem Necromancticum ex atra arce in meridionali parte

Mirksiluae expulerant.

“mox,” Gandalphus dicebat, “Silua salutarior fiet. spero

Septentriones per multos annos longos illo horrore

liberatum iri. utinam tamen ille ex orbe exterminetur!”

“res quidem bene agatur,” Elrond inquit; “sed uereor ut

in hoc saeculo fiat, neque in multis saeculis posteris.”

cum fabula de erroribus eorum narrata esset, fabulae

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!