13.07.2013 Views

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

paruum tempus habuerunt. omne uas in oppido aqua

impletum est, omnis bellator armatus est, omnis sagitta et

tela parata est, et pons ad terram decisus atque deletus est,

antequam fremitus Smaugis appropinquantis clarus factus

est, et lacus tam ruber quam ignis sub uerberationibus

atrocibus alarum eius fluctuauit.

qui inter stridores et ululatus et clamores hominum

super eos uenit, ad pontes uerrit et eludebatur! pons afuit,

et hostes eius in insula in aqua profunda adfuerunt – adeo

profunda et atra et frigida, ut in ea non libidinem haberet.

si in eam se mergat, satis uaporis aquae ascendat, qui

omnem terram cum nebula per dies nonnullos tegat; sed

lacus fortior quam is fuit, qui eum exstinxerit antequam is

transire poterit.

fremens super oppidum rursus uerrit. sagittae crebrae

exsiluerunt et in squamis atque gemmis eius crepitauerunt

et fractae sunt, et hastilia a spiritu eius inflammata in

lacum flagrantia atque sibilantia reciderunt. nulli pyroboli

chartacei, quos tu umquam animo finxisti, spectaculis illa

nocte pares fuerunt. ira draconis ab arcibus sonantibus et

tubis stridentibus maxime inflammata est, donec ab illa

caecus atque insanus factus est. nemo per multas aetates

proelium committere cum illo ausus erat; neque nunc ausi

sint quin homo uocis-durae (nomine Vates) adesset, qui

hinc et illinc properabat sagittariis plaudens et Dominum

urgens ut ille eos pugnare usque ad sagittam ultimam

iuberet.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!