13.07.2013 Views

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

CAPVT NONVM DECIMVM

GRADVS VLTIMVS

kalendis Maiis duo ad marginem uallis Riuendellis

postremo reuenerunt, ubi Vltima (uel Prima) Domus

Familiaris erat. uesper rursus fuit, manni fessi fuerunt,

praecipue ille qui impedimenta portabat; et omnes

crediderunt sibi opus esse requiete. dum secundum

semitam praecipitem descendunt, Bilbo dryades etiam

cantantes apud arbores audiebat, quasi cum discessisset

non desiissent; et quam primum equites in nemora

inferiora descenderant, cantus quidam ab illis erupit, eius

modi qualis ante. hoc est aliquid ei simile:

dracone nunc adusto

et corpore combusto,

cum armis prorsus fractis

honoribusque sparsis!

nunc ensibus constrictis

et aulis nunc relictis,

nunc perditis coronis

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!