13.07.2013 Views

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

celeriter appropinquabat. Gollum in scapha iterum fuit,

ferociter manibus se impellebans ad litus atrum; tali ira

amittendi atque suspicione in corde suo ut non iam ab ense

ullo terreretur.

Bilbo conicere non potuit quid mentem miseri animalis

alienauisset, sed intellexit finem facere omnibus, et sane

Gollum in animo habere ut eum necaret. in ipso articulo

temporis se terga data secundum aditum tenebrosum, per

quem descenderat, recurrit, iuxta murum manens quem

laeua tangebat.

“quid id habet in sinibuss?” sibilum clare pone eum et

Gollum aspergentem, dum ille e scapha exsilit, audiuit.

“quid habeo, miror?” secum inquit, ut anhelans et

offendens progressus est. laeuam in sinu posuit. anulum

esse frigidissimum sensit, qui in digitum indicem

temptentem lapsus est.

sibilus in tergo paene aderat. nunc se uertit et oculos

Golli quasi paruas lanternas uirides cliuem ascendentes

uidit. territus celerius currere conatus est, sed subito,

digitis in fissura soli offensis, pronus, paruo ense sub eo,

decidit.

statim Gollum aderat, sed antequam Bilbo aliquid agere

potuit, anhelitum recipere, se tollere, aut ensem gerere,

Gollum praeteriit, nequaquam eum animaduertens,

maledicens atque sibilans dum currit.

quid significat hoc? Gollum in tenebris uidere poterat,

Bilbo lucem pallidam oculorum eius nitentem etiam e

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!