13.07.2013 Views

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

Septentrionum occidere, et per multum annum montibus

esse pacem.

ante solem occasum uictoria fuerat certa, sed adhuc

inimicos pedibus sequebantur, cum Bilbo ad castra

reuenit; pauci praeter grauius uulneratos etiam in ualle

fuerunt.

“ubi sunt aquilae?” illo uesperi Gandalphum rogauit,

dum in stragulis multis calidis inuolutus iacet.

“aliquae etiam uenantur,” magus inquit, “sed plurimae

ad nidos suos reuenerunt. hic manere recusauerunt, et

prima luce matutina discesserunt. ducem quorum Dainus

auro coronauit et iurauit se eis amicum per aeternum fore.”

“me paenitet. eos rursus uidere mihi placuerit,” Bilbo

dormitans inquit; “fortasse eos domum rediens uidebo.

puto me domum mox rediturum esse?”

“simul atque res tibi placet,” magus inquit.

re uera, Bilbo nonnullos dies non uerum discessit.

Thorino in loco profundo sub Monte sepulto, Vates

Arkenlapidem in pectore eius posuit.

“ille ibi iaceat donec Mons deciderit!” inquit. “qui

fortunam bonam genti eius omni, quae hic posthac

habitabit, ferat!”

tum Rex-dryadum super sepulcrum eius Orcristum,

ensem dryadum qui e Thorino captiuo raptus erat,

deposuit. qui in carminibus dicitur semper in tenebris

coruscare quandocumque hostes appropinquabant, ut arx

nanorum imparata capi non posset. ibi nunc Dainus Naini

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!