13.07.2013 Views

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

Montium Nebulosorum pauci et pauidi et in foraminibus

profundissimis, quae inuenire poterant, celati fuerunt; et

wargi e siluis euanuerant, ut homines sine metu ubique

uagarentur. Beorn quidem magnus dux in illis regionibus

posterius factus est, et terram latam inter montes

siluamque regnabat; et dicitur homines e stirpe eius per

multas aetates facultatem mutandi in figuram ursi habuisse,

et aliqui homines duri atque mali fuisse, sed plurimi in

corde Beorni similes, minores autem magnitudine atque

uiribus. in diebus quorum, ultimis gobelinis e Montibus

Nebulosis expulsis, pax noua super limen Vastitatis uenit.

fuit uer, amoenum tempestatibus temperatis et sole

claro, antequam Bilbo et Gandalphus demum a Beorne

discesserunt, et quamquam domum desiderabat, Bilbo cum

desiderio digressus est, nam flores hortorum Beornis in

uere erant non minus admirandi quam in media aestate.

demum uiam longam ascenderunt et ad transitum ipsum

peruenerunt qua gobelini eos antea ceperant. sed ad illum

locum altum mane peruenerunt, ut, retrorsum

prospicientes, solem album super terras patulas nitentem

uiderent. ibi in tergo Mirksilua iacebat, caerulea procul, et

adhuc in uere fuscauiridis ad marginem proximum. ibi

Mons Solus in extrema acie oculorum longe afuit. nix in

uertice altissimo adhuc non liquefacta pallida nitebat.

“sic nix post ignem uenit, et etiam dracones finem suum

habent!” Bilbo inquit, et tergum suum a facinore suo

audaci auertit. pars Tookensis ualde defatigabatur, et pars

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!