13.07.2013 Views

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

facinus audax mittam. mihi iucundissimum, tibi

salutarissimum – etiam lucrosum, probabiliter, si umquam

ei superfueris.”

“me paenitet! quaelibet facinora audacia non cupio, tibi

gratias. non hodie. bonum mane! sed ad * theam ueni,

quaeso – quandocumque tibi placet! quin cras? cras ueni!

uale!” his dictis, hobbitus tergum uertit et intra ianuam

rotundam uiridem festinauit, quam clausit tam celeriter

quam ausus est, ne insolens uideatur. magi uero sunt magi.

“cur in orbe terrarum eum ad theam rogaui?” secum

inquit, ad cellam penariam iens. modo ientauerat, sed

putauit libum uel dua atque potionem quamdem futura esse

bona sibi post terrorem suum.

interim Gandalphus foris adhuc stabat, longe sed tacite

ridens. paulo post, aggressus est et signum insolitum in

ianuam hobbiti pulchram uiridem cuspide baculi rasit. tum

gradum rettulit, eodem paene tempore cum Bilbo libum

alterum consummabat et se facinora audacia optime

uitauisse cogitabat.

qui postridie Gandalphi paene oblitus erat. res non

optime recordatus est, nisi eas in * tabula negotiorum

inscripsit: sicut Gandalphus ad theam die Mercurii. heri

commotior fuerat ne quicquam inscriberet.

paulo ante theam, tintinnabulum ianuae tremende

tinniuit, denique rem recordatus est! ad * aeneum

calefacendum festinauit, et poculo altero patellaque

collocatis, et libo nouo uel duobus, ad ianuam cucurrit.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!