13.07.2013 Views

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

calcitrans atque nitens, plurima pars Filii emersit. me

paenitet dicere Bilbonem uero ridere aspectum huius, qui

bracchia atque crura rigida agitabat dum in neruo araneo

sub alis suis saltat, sicut quoddam oblectamentum iocosum

liberorum in filo metallico se mouens.

nescio quomodo Filius ramum attigit, et tum, quam

optime potuit, Bilbonem adiuuit, quamquam sentiebat se

esse ualde nauseabundum atque aegrum propter uenenum

araneum et per plurimam noctem atque diem proximum

pendentem circum et circumuolutum per narem solam

spirantem. perdiu conatus est antequam materiam foedam

ex oculis atque superciliis remouere potuit, et de barba

sua, plurimam exsecare coactus est. nihilominus, inter se

unum nanum primum tum alium subducere coeperunt quos

ictibus liberauerunt. nemo melior sanitate erat quam

Filius, et aliqui peiores erant. alii omnino spirare uix

poterant (nares longae aliquando usui esse uides) et alii

magis uenenati sunt.

in hoc modo Kilium, Bifurem, Bofurem, Dorium et

Norium liberauerunt. miser Bombur adeo defessus est –

fuit pinguissimus itaque uellicatus atque fodicatus erat – ut

e ramo deuolutus crepitu humi, forte in folia, decideret et

ibi iaceret. etiamnunc quinque nani in fine rami pendebant

cum araneae, multum irae plenae quam umquam, redire

coeperunt.

statim Bilbo ad finem rami, qui trunco arboris proximus

fuit, uenit et illas, quae sursum reptauerant, reppulit. cum

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!