13.07.2013 Views

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

offendebat, aut grunniebat, aut in tenebris susurrabat, cor

Bilbonis micabat. “strepitum nanorum perdat!” secum

inquit. omnia autem bene facta s unt, et custodibus nullis

obuiam ierunt. re uera, illa nocte erat magnum conuiuium

autumnale in siluis et in aulis supra. paene omnis populus

regis epulabantur.

demum, postquam multum offenderant, ad carcerem

Thorini, longe infra in loco profundo et fortuito non procul

ab apothecis, aduenerunt.

cum Bilbo ei susurrauisset eum exire atque cum amicis

coniungere, “pro fidem!” Thorinus inquit, “Gandalphus

uera dixit, ut solet! tu effractarius satis bene esse uidetur,

cum tempus adest. certus sum nos tibi semper seruituros

esse, quidquid post hanc rem efficiatur. sed quid deinceps

agendum est?”

Bilbo uidit tempus adesse ad consilium explicandum,

quam maxime potuit; sed nequaquam certus fuit quomodo

nani responsuri essent. merito timebat, nam id illis omnino

displicuit, et, periculo non excepto, mussare coeperunt.

“nos omnes contundemur atque comminuemur, et porro

submergemur, certo!” mugiuerunt.“cum claues rapere

potuisses, putauimus te consilium prudens habuisse. haec

est notio insana!”

“esto!” Bilbo ualde deiectus et quoque iratius

inquit.“reuenite in cellas bonas uestras, et iterum nos

omnes occludam ut illic commode sedeatis atque de

consilio meliore cogitetis – sed non puto fore ut claues

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!