13.07.2013 Views

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

milites trucidauit – fabula infelix solitaque, quae illis in

diebus fuit frequentissima. tum ille regressus in Portam

Anticam irrepsit atque atria omnia, et uias, et foramina,

angiporta, cellas, aedes et meatus eruit. postea nulli nani

intus uiuebant, omnes opes quorum pro ipso rapuit.

probabiliter, nam hic est mos draconum, omnia in

cumulum altum longe in interioribus partibus aceruauit, in

quo pro lecto dormit. serius, e porta magna prorepebat

atque noctu ad Conuallem aduenit, ubi homines, uirgines

praecipue, ad edendos eripiebat, donec Conuallis perdita

est atque populus omnis aut mortuus aut absens fuit. quid

ibi agatur nunc pro certo nescio, sed non puto aliquem

propius Montem quam extremum Laci Longi hodie

habitare.

“pauci nostri qui foris longe afuimus abditi consedimus

atque lacrimauimus, et Smaugi malediximus; ibi

inopinanter pater et auus meus cum barbis adustis nos

iunxerunt. facies fuerunt toruissimae, sed parum locuti.

cum quaesiui quomodo effugissent, linguam continere me

iusserunt, dixeruntque me in tempore futuro apto rem

intellecturum esse. postea discessimus, atque huc illuc per

terras uictum quaeritare coacti sumus quam optime

potuimus, persaepe pessum dati ut in officina ferraria

laborauissemus aut etiam carbonem fodissemus. numquam

autem thesauri erepti obliti sumus. etiamnunc, cum nos

pleniores esse nec nobis pecuniam deesse concedo” – hic

Thorinus catenam auream circum collum suum mulsit –

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!