13.07.2013 Views

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

adamantina Vermis senis etiam erit res felix atque

benedicta.”

his dictis, sermo mutatus est, et omnes de draconibus

interficiendis praeteritis, dubiis, et fabulosis loqui

coeperunt, et de generibus diuersis punctionum et

plagarum et uulnerum infra, atque dissimilibus artibus,

instrumentis et dolis a quibus illae res confectae erant.

plerique omnes consenserunt ut draco dormiens non tam

facile capi possit quam putauerant, et si quemdam

dormientem fodire aut pungere conentur, magis ueri simile

sit rem in calamitate perfecturam esse, quam si impetum in

frontem audacter faciant. dum loquebantur turdus

auscultabat, donec postremo cum stellae elucere

coeperunt, tacitus alis diffusis euolauit. et dum

loquebantur Bilbo miserior atque miserior fiebat, et

praesagium mentis eius crescebat.

postremo eos interrupit. “certus sum nos ualde intuti

esse hic,” inquit, “neque rationem sedendi hic uideo.

draco omnia uiridia amoena adussit, et porro nox adest et

frigida est. sed in ossibus meis sentio fore ut hic locus

iterum oppugnetur. nunc Smaug cognoscit quomodo ad

aulam eius descenderim, et ei confidere potes ut coniciat

in quo loco sit terminus cuniculi alius. latus omne Montis

minutatim franget, si necesse est, ad aditum nostrum

obsaepiendum, et si nos cum eo confracti erimus, id ei

melius placebit.”

“tu maestissimus es, Domine Baggins!” Thorinus inquit.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!