13.07.2013 Views

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

transibant, bonum fuit uentum atque imbrem extrinsecus

potius quam circum eos audire, et sentire se a gigantibus et

saxis eorum saluos esse. magus autem nihil periclitatus

est. uirgam incendit – sicut illo die qui tam multo ante esse

uisus est, si tu eum recordaris, in triclinio Bilbonis fecerat

– et in luce cuius antrum ab extremo ad extremum

explorauerunt.

quod satis magnitudinis esse uisum est, sed non nimis

ingentis atque mystici. solum aridum et nonnullos angulos

commodos habuit. in extremo uno fuit pro mannis spatium;

qui ibi steterunt (mutatione ualde gauisi) uaporantes et in

saccis nasi mandentes. Oinus et Gloinus ignem incendere

iuxta ianuam uoluerunt ut uestes siccarent, sed Gandalphus

id recusauit. ita uestimentis uuidis in solo sparsis,

uestimenta arida e sarcinis extulerunt; tum stragulis suis

factis commodis, fumisgia extulerunt atque coronas fumi

emiserunt, quas Gandalphus in colores diuersos uertit et

effecit ut illae saltarent iuxta tectum oblectandi causa.

locuti atque locuti sunt, et, tempestatis obliti quod quisque

cum parte eius thesauri facere posset agitauerunt (ubi eam

receperint, quae res nunc cum maxime non esse tam

impossibilis uisa est); itaque singulariter obdormiebant. id

fuit tempus ultimum in quo mannis, sarcinis, impedimentis,

instrumentis et ceteris rebus, quae secum tulerant, usi sunt.

accidit tamen ut res sit bona quod illi Bilbonem

paruulum secum tulissent. nam, nescio quomodo, ille diu

non obdormire potuit; cum dormisset, somnia pessima

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!