13.07.2013 Views

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

imis saxi interrumpebat. uocibus humilibus locuti sunt

neque exclamauerunt nec cantauerunt, nam in omni saxo

periculum latebat. ceteris, qui operam dabant ianuae

celatae, res non magis fuit secunda. tam cupidi fuerunt ut,

non se sollicitantes de runis aut litteris-lunae, sine

requiete locum in facie plana saxi, in quo ianua celata sit,

accurate inuenire conati essent. dolabras et instrumenta

generum multorum ab Oppido-Lacus abstulerant, quibus

primum uti conati sunt. sed cum saxum feriuissent,

manubria assulatim fracta sunt et bracchia sua crudeliter

quassata sunt, et capita chalybis quasi plumbum aut

infracta aut flexa sunt. plane intellexerunt laborem

fodiendi inutilem esse contra magiam, quae hanc ianuam

clauserant; et porro sonitum repercussum timebant.

Bilbo in limine sedens solus et fatigatus fuit – re uera id

non fuit limen, sane, sed spatium paruum gramineum inter

murum et ingressum, quod iocose appellare “limen”

solebant, uerborum Bilbonis, cum dixisset fore ut illi in

limine sederent donec de aliquo cogitaturi essent,

iampridem in conuiuio inopinato in foramine-hobbito

recordantes. itaque sederunt atque cogitauerunt, aut

errabundi errauerunt, et miseriores miserioresque fiebant.

animi, qui propter semitam inuentam paulum

surrexerant, nunc in caligas descenderunt; nihilominus

relinquere rem et discedere recusauerunt. hobbitus non

iam multum clarior quam nani fuit. nihil agere praeterquam

sedere solebat tergo suo ad faciem-saxi et ad occidentem

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!