13.07.2013 Views

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

“quidcumque sit, meum est, mi boni dryades. sed si uos

ad siluas suas ab hoc loco frigido iniucundoque redire

uultis,” ille horrens respondit, “me cito ducetis ad ignem,

quo me siccem – et tum me cum ducibus uestris loqui

patiemini, quam celerrime. solum unam horam uel duas

liberas habeo.”

itaque, circa duas horas postquam a Porta effugit, Bilbo

iuxta ignem calidum ante magnum tabernaculum sedebat, et

ibi quoque sedebant, eum curiose intuentes, et Rexdryadum

et Vates. hobbitus quidam quasi dryas armatus,

partim in stragula uetera inuolutus, fuit illis res noua.

“re uera, scitis,” Bilbo in modo suo negotii optimo

loquebatur, “res impossibiles esse. me ipsum omnis rei

taedet. utinam ego domum meam in Occidente redire

possim, ubi populus aequior est. sed haec res mea interest

– pars quarta decima exacta, e litteris, quas, ut credo,

feliciter seruaui.” e sinu in tunica uetera (quam etiam

super loricam gessit), corrugatam atque multum

complicatam, extulit epistulam Thorini, quae sub

horologio eius in tabula supra focum Maio deposita erat!

“ut pars lucrorum sit animaduertite,” continuauit. “id

intellego. ego ipse omnino paro omnia postulata uestra

diligenter cogitare, et de summa partem iustam deducere

priusquam meam postulabo. uos tamen Thorinum

Scutumquerceum tam bene quam ego nunc non scitis. mihi

credite illum admodum paratum esse ad sedendum in

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!