13.07.2013 Views

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

iam senescebat.

noctem frigidam atque solam degerunt et animi

ceciderunt. proximo die rursus profecti sunt. Balinus atque

Bilbo in tergo, quisque alterum mannum grauiter oneratum

iuxta eum ducens, equitauerunt; ceteri aliquanto in fronte

fuerunt, uiam lentam quaerentes, nam semitae erant nullae.

inter septentriones et occidentem a Flumine Fluenti

obliquo mouentes tetenderunt, et semper propius

propiusque appropinquantes ad iugum ingens Montis, quod

in meridiem ad eos eiectum est.

iter, quod tacitum furtiuumque erat, eos fatigauit. nihil

risus nec cantus nec sonitus lyrarum fuit, et superbia atque

spes, quae in cordibus eorum cantibus ueteribus

cantantibus iuxta lacum commota erant, in miserum tardum

ceciderunt. intellexerunt se ad finem itineris longi

appropinquare, et porro finem fortasse futurum esse

pessimum. terra circum eos immitis atque deserta fiebat.

graminis fuit paulum, et mox nec frutex nec arbor fuit, et

solum caudices fracti atque denigrati, qui de illis longe

praeteritis loquerentur. ad Vastitatem Draconis uentum est,

et anno deficiente uentum est.

nihilominus sine ullo periculo aut signo Draconis praeter

uastitatem, quam ille circum latibulum suum fecerat, ad

radices Montis peruenerunt. Mons ater atque tacitus ante

eos et semper altior super eos iacuit. castra prima in latere

occidente ingentis iugi meridionalis, quod in fastigio,

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!