13.07.2013 Views

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

ad usque mane modos

ha! ha!

sic inter arbores riserunt atque cantauerunt; et omnino

nugas, ut puto, tu id fuisse existimas. de quo nequaquam

curauerint; multo magis riserint si ita illis dixeris. fuerunt

sane dryades. quas mox, tenebris densatis, Bilbo aspexit.

qui dryades amauit, quamquam raro illis obuiam iit; sed

porro illas paulo timuit. nani erga illas non amici animo

sunt. tales etiam nani honesti quales Thorinus et amici aut

illas esse stultas existimant (qui est modus stultissimus

existimandi) aut illis irascuntur, quod aliquae dryades eos

sollicitant ridentque, praecipue barbas eorum.

“ecce!” uox quaedam inquit. “uide Bilbonem hobbitum

in manno, carissime, estne iucundissimum!”

tum carmen alterum inceperunt tam ridiculum quam id

quod in toto descripsi. postremo unus, procerus iuuenis ex

arboribus egressus capite summisso Gandalphum et

Thorinum salutauit.

qui “accipio uos in uallem!” inquit.

“gratias ago tibi,” Thorinus paulo asperius inquit; sed

Gandalphus iam ex equo desiluerat et coram dryadibus

iocose loquebatur.

“e uia uestra aliquantum errauistis,” dryas inquit: “id

est, si iter ad semitam solam trans aquam facitis et domum

ultra. uos in uia recta ponemus, sed uobis eundum est

pedibus, donec pontem transistis. manetisne paulisper ut

nobiscum cantetis, aut statim pergetis? illic cena

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!