13.07.2013 Views

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

conuiuari coepisti et mentem perturbauisti! quasdem cupas

plenas pro quibusdam uacuis hic aceruauisti, si pondus

interest.”

“pergite laborare!” promus mussauit. “est nihil pondi

sentiri in bracchiis fatui segnis. haec sunt quibus eundum

est, et nullis aliis. facite quod dico!”

“esto, esto,” responderunt, cupas ad apertum

uoluentes.“sit in capite tuo, si cupae butyri plenae regis

atque uinum eius optimum in flumen pellantur ut Homines-

Lacus illa gratis epulentur!”

reuoluite, reuoluite

uoluentes illas in foramen!

contundite, contundite!

abeant illae in certamen!

ita cantabant dum primum una cupa et tum alia crepitans

ad aperturam atram uoluitur et in aquam frigidam

nonnullos pedes infra depellitur. aliae cupae quidem

fuerunt uacuae, aliae nano singulae completae sunt; sed

omnes descenderunt, alia post aliam, inter se concrepantes

atque contundentes, summa illarum, quae infra fuerunt,

icientes, in aquam cadentes, muros cuniculi pulsantes, se

mutuo impellentes, et secundo flumine sursum deorsum

effluentes.

hoc tempore Bilbo infirmitatem consilii subito inuenit.

ueri simillimum est te iampridem rem uidisse et eum

risisse; sed non puto te ipsum in eius loco dimidiam

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!