13.07.2013 Views

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

aquila, nequaquam eum animaduertens, modo rostrum in

saxo acuit et pennas compsit.

mox aquila alia inuolauit. “Dominus Aquilarum rogauit

te ferre captiuos ad Magnum Pluteum,” clamauit, et

abscessit. alia, Dorio in unguibus rapto, in noctem

euolauit, Bilbone solo relicto. cui solum satis fortis fuit ut

miraretur quid nuntius a “captiuis” uoluisset, et inciperet

cogitare se uicissim sicut cuniculum rescissurum esse ad

cenandum.

aquila rediuit et, illo in unguibus a tergo tunicae rapto,

euolauit. nunc modo breui tempore uolabat. mox Bilbo,

metu horrens, in pluteum latum saxeum in latere montis

depositus est. ad quem fuit nulla uia, nisi uolando; nec uia

de quo, nisi ex praecipiti saliendo. ibi omnes ceteros cum

tergis ad murum montis sedentes inuenit. Dominus

Aquilarum etiam ibi fuit, cum Gandalpho loquens.

uisum est fore ut Bilbo non tamen ederetur. apparuit

magum et aquilam-dominum inter se paulum noscere, et

etiam amicos inter se esse. re uera, Gandalphus, qui saepe

in montibus fuerat, olim aquilis beneficium dederat cum

dominum eorum a sagitta uulneratum sanauerat. itaque

uides “captiuos” significauisse modo “captiuos a

gobelinis liberatos”, neque captiuos aquilarum. dum Bilbo

sermonem Gandalphi auscultat, intellexit se uerum quidem

a montibus terribilibus postremo effugituros esse. ille cum

Magna Aquila loquebatur de consiliis ad nanos et ipsum et

Bilbonem longe auferendos ut ulterius in itinere trans

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!