13.07.2013 Views

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

circumspiciatis. est tamen Posticum, ac draconibus

aliquando dormiendum est, ut puto. si in limine perdiu

sedebitis, non nego uos de aliquo cogitaturos esse.

praeterea, scitisne, puto nos nocte una diutius locutos esse,

si quid dicam intellegitis. quid de cubili ac prima luce

profectione ac ceteris rebus? antequam proficiscamini

ientaculum bonum uobis dedero.”

“antequam proficisamur, uidelicet dicis,” Thorinus

inquit. “nonne effractarius es? estne officium tuum in

limine sedere primum, tum ianuam introire praeterea? sed

de cubili ientaculoque tecum consentio. sex oua cum perna

mea mihi placent cum iter incepi: fricta non elixa, atque

caue ne illa frangas.”

postquam ceteri ientacula sua illepide (quae res

Bilbonem multum uexauit) elegerunt, omnes surrexerunt.

hobbito spatium pro omnibus inuenire necesse fuit,

cubicula subsiciua sua impleuit atque cathedras

lectulosque ad cubandum strauit antequam omnes depositi

sunt et non omnino felix in cubili paruo suo cubitum iit. de

una re statuit, se nequaquam prima luce surrecturum nec

ientaculum damnatum pro omnibus cocturum esse. mos

Tookensis detergebatur, non iam certus fuit se mane iter

facturum esse.

dum cubat Thorinum in cubiculo optimo, quod

proximum ei fuit, secum mussantem audiuit:

dissitos

trans Montes Nebulae frigore

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!