13.07.2013 Views

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

coeperunt.

“et quare id appellatur Carrec?” Bilbo rogauit, latus

magi tegens.

“ille id appellauit Carrec, quod carrec est uerbum eius

pro eo. ille talia appellauit carrecia, et ipsum est Carrec

illud, quod est solum in propinqua domu eius et id bene

scit.”

“quis id appellauit? quis id scit?”

“Aliquis ille, cuius dixi – uir maximus. cum uos

introduxero omnes esse urbanissimi debebitis. uos lente

introducem, bini, ut puto; et debebitis curare ne eum

uexetis, aut quid acturum sit di immortales sciunt. ille

iratus esse terrificus potest, quamquam satis benignus si

mos eius geritur. nihilominus uos moneo eum facillime

fieri iratum.”

nani, cum magum loquentem in hoc modo cum Bilbone

audiuissent, congregati sunt. “estne homo ad quem nos

nunc ducis?” rogauerunt.“potesne aliquem aequiorem

animo inuenire? oportetne te rem clarius explicare?” – et

cetera.

“ita, certe est! minime, non possum! et rem

diligentissime explicabam,” magus iratus respondit. “si

uobis plura scienda sunt, nomen eius est Beorn. est

fortissimus, et mutator-pellis.”

“quid! uenditor quidam pellium, homo qui cuniculos

appellat * conies, cum pelles quorum in * sciuros non

uertit?” Bilbo rogauit.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!