13.07.2013 Views

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Bilboni crediderunt. uides rem effectam esse sicut

Gandalphus dixerat, partim pro qua ratione, fortasse,

Gandalphus discesserat atque eos reliquerat.

Bilbo tamen non sensit se tam bene sperare quam illos.

non ei placuit quod omnes ei confiderent, et uoluit magum

adesse. quod inutile fuit: ueri simile fuit omne spatium

atrum Mirksiluae inter eos esse. consedit atque cogitabat

atque cogitabat, donec caput suum paene ruptum est, sed

nullam sententiam claram habuit. unus anulus inuisibilis

fuit res optima, quae tamen quattuordecim hominibus non

magno usui fuit. nihilominus, ut coniecisti, in fine amicos

seruauerunt, et hoc est quomodo effectum est.

die quodam, Bilbo inquirens atque errans rem

utilissimam inuenit: portas magnas non esse aditum solum

in antra. riuus sub parte imarum regionum aulae fluebat, et

in aliquo loco ulteriore ad orientem, ultra decliue e quo os

princeps apertum est, Flumini Siluestri iunctus est. ubi hoc

flumen subterraneum e latere collis exsiliebat, portaaquaria

erat. ibi tectum saxeum iuxta summum riui

descendit, et ex illo * cataracta usque ad alueum fluminis

deici potuit quae aliquem ingressione uel egressione ab

illa uia prohiberet. cataracta autem saepe aperta est, nam

multa per portam-aquariam commeabant. si aliquis ab hac

uia introisset, ille inuenerit se in cuniculo duro, tenebroso

esse, qui longe in imo collis tendebat; sed in uno loco, ubi

sub antris transiit, tectum abscisum et * foribus in tabulato

ingentibus querceis obductum erat, quae sursum in

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!