13.07.2013 Views

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

esset, quamobrem ille amicis adhaerere atque cum illis

progredi non potuisset, et quamobrem magus nescio quem

maiore ingenio non elegisset. “adhuc molestior quam

utilior fuit,” unus inquit. “si nunc nobis reddendum est in

illos cuniculos abominandos ut eum quaeramus, tum di

eum perdant, ita dico.”

Gandalphus iratus respondit: “ego eum tuli, neque res

inutiles fero. aut me iuuatis ad eum quaerendum, aut

discedam et uos hic relinquam ut ipsi e turba ista, quam

maxime possitis, effugiatis. si modo eum iterum inuenire

possimus, gratias mihi dabitis antequam omnia finita erunt.

quamobrem eum demittere uis, Dori?”

“tu eum demiseris,” Dorius inquit, “si repente gobelinus

a tergo in tenebris crura tua prehenderit, pedes tuos

supplantauerit et te in tergo tuo calcauerit!”

“tum quare eum non iterum sustulit?”

“pro di immortales! dicisne! gobelinis pugnantibus

atque mordentibus in tenebris, omnibus supra corpora

incidentibus atque inter se uerberantibus! tu me

Glamdringe paene decollauit, et Thorinus huc et illuc et

ubique Orcristo omnia fodiebat. subito tu unum fulgorem

splendidum tuum emisisti, et gobelinos retrorsum

currentes stridentes uidimus. tu ‘omnes me sequimini!’

clamauit, et omnes secuti esse oportuit. putauimus omnes

id fecisse. fuit nihil temporis ad numerandum, ut

rectissime scis, donec per custodes-portae, ex ianua

inferiore, et praecipites deorsum huc properaueramus.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!