13.07.2013 Views

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

esse bonum. “ueni huc!” clamauit.

“minime, non iam, pretiose!” Gollum respondit. “ille

nobis quaerendus est, amissus est, gollum!”

“sed numquam quaestionem ultimam meam coniecisti,

atque promisisti,” Bilbo inquit.

“numquam conieci!” Gollum inquit. tum subito e

caligine sibilum acutum uenit. “quid id habet in sinibuss?

dic nobis illud. primum ei dicendum est.”

quoad Bilbo sciuit, non fuit ratio quaedam quamobrem

non dicere oporteret. mens Golli ad coniecturam saluerat

citius quam eius; necessarie, nam Gollum per saecula in

hoc uno incuberat, et semper ueretur ne id furaretur. Bilbo

autem cum mora stomachatus est. sane, in ludo uicerat,

satis iuste, cum periculo horribili. “responsa esse coniecta

non data,” inquit.

“sed quaestio non fuit iusta,” Gollum inquit. “non

aenigma, pretiose, minime.”

“esto, si res est de quaestionibus cottidianis,” Bilbo

respondit, “tum unam primum rogaui. quid amisisti? illud

dic mihi!”

“quid id habet in sinibuss?” sonitus sibilans clarior

atque acutior uenit, ad quem aspiciens nunc Bilbo trepidus

dua parua acumina lucis eum intuentia uidit. ut suspicio in

mente Golli crescebat, lux oculorum cum flamma pallida

flagrabat.

“quid amisisti?” Bilbo perseuerauit.

sed nunc lux in oculis Golli facta est ignis uiridis, quae

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!