13.07.2013 Views

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

“copia mannorum? quid eratis uos – circusne

peregrinus? uel multas bonas ferebatis? uel semper dicis

sex esse copiam?”

“minime! re uera, magis quam sex manni erant, nam

magis quam sex nostri erant – esto, hic sunt duo plures!”

tum maxime Balinus et Dwalinus apparuerunt capitibus

adeo demissis ut barbae suae solum saxeum uerrent.

primum, magnus uir supercilia contrahebat, sed illi

omnibus uiribus comissimi se gesserunt, nutantes et se

flectentes et capita demittentes et cucullos agitantes ante

genua (de more uero nanorum), donec is supercilia

contrahere destitit et cachinnabilis cachinnauit: nam,

aspectu tam ridiculo apparuerunt.

“copia, recte dicta,” inquit. “quaedem bona ridicula.

intrate, mei homines iucundi, et quae nomina uobis sunt?

seruitutem uestram nunc non uolo, modo nomina tua; et tum

considite et mouere desistite!”

“Balinus et Dwalinus,” offendi non audentes inquiunt, et

aspectibus attonitis in solo statim sederunt.

“nunc iterum perge!” Beorn mago inquit.

“ubi fui? ita – ego non raptus sum. cum fulgore

gobelinum aut duos necaui –”

“bene!” Beorn fremuit, “ita est aliquid boni esse

magus.”

“– et per rimam lapsus sum antequam clausa est.

deorsum eos secutus sum in atrium princeps gobelinis

atratum. Magnus Gobelinus cum triginta aut quadraginta

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!