13.07.2013 Views

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

amissa, saepe rursus reperta, in summum iugum

meridionale errabat et demum eos duxit ad * proiectum

saxi etiam angustiorem, quod trans faciem Montis ad

septentrionem tendebat. despicientes uiderunt se in summo

scopulo ad caput uallis esse et castra sua infra despicere.

taciti, muro saxeo dextero adhaerentes, singillatim

secundum proiectum saxi progressi sunt, donec, muro

aperto, in sinum muris arduis se uerterunt. ingressus cuius,

quem inuenerunt, nec e locis inferioribus propter

scopulum eminentem, nec e locis longioribus, quod adeo

paruus erat ut quasi rima atra nec aliter esse uisus esset,

uideri potuit. non fuit antrum, et ad caelum supra apertum;

sed in fine cuius interiore, murus planus ascendit, qui in

parte inferiore iuxta solum tam leuis et rectus fuit quam

opus structoris, sed sine iunctura aut rima uidenda. fuit

nulla signa aut postis aut liminis aut uestibuli, nec signa

ulla aut claustrae aut clauis aut claustelli; nihilominus non

dubitauerunt quin ianuam demum inuenerint.

eam pulsauerunt, eam obtuderunt, eam pepulerunt, eam

obsecrauerunt ut moueretur, fragmenta incantamentorum

fractorum de aperiendo dixerunt, sed nihil motum est.

postremo, defessi in gramine ad pedes eius requieuerunt,

tum uesperi diutine descendere coeperunt.

illa nocte in castra fuit commotio. mane rursus se mouere

praeparauerunt. solum Bofurem atque Bomburem

relinquebant, qui mannos et tales copias, quales secum a

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!