13.07.2013 Views

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

piscium, dentibus gobelinorum, conchis madidis, parte

alae uespertilionis, saxo acuto quo dentes suos acueret, et

ceteris foedis. quid alii in sinibus tenerent cogitare

conatus est.

“culter!” postremo inquit.

“falsum!” Bilbo inquit, qui suum tempus nescio quid

abhinc amiserat. “coniectura ultima!”

nunc Gollum multo in statuo peiore fuit quam cum Bilbo

ouum-quaestionem rogauerat. sibilauit atque balbutiuit

atque se rursum prorsum uacillauit, atque pedes in solum

tundit, atque se sinuauit torsitque; sed etiam coniecturam

ultimam perdere non ausus est.

“festina!” Bilbo inquit. “sum exspecto!” audax et laetus

uideri conatus est, sed non sensit se omnino certum esse

quomodo ludus finiretur, num Gollum recte coniceret

necne.

“tempus est!” inquit.

“linum aut nihil!” Gollum ululauit, quod non satis

iustum fuit – duas coniecturas simul addere.

“ambae sunt falsae,” Bilbo ualde releuatus clamauit; et

statim exsiluit, tergum suum ad murum proximum posuit, et

paruum ensem porrexit. sciuit, sane, ludum aenigmatum

esse sacrum atque antiquissimum, et etiam animalia

scelesta, cum eum luderent, uereri ne fraudarent. sensit

autem se huic mucoso non credere ut illud in re angusta

promissum ullum seruaret. ex quo, excusatione qualibet

praelata, laberet. praeterea, quaestio ultima illa non fuerat

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!