13.07.2013 Views

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

effugerunt.

“quid est omnis clamor hoc nocte in silua?” Dominus

Aquilarum inquit, qui niger in lumine lunae, in summo

fastigio solo saxeo ad limen orientale montium sedebat.

“uoces luporum audio! suntne gobelini malefacientes in

siluis?”

in aerem uerrit, et statim duo custodes eius e saxis

lateribus utrisque exsiluerunt qui eum sequerentur. in

caelo circumuolabant et anulum wargorum despectabant,

maculam paruam longe, longe infra. aquilis autem oculi

acuti sunt et paruula procul uidere possunt. Dominus

Aquilarum Montium Nebulosi oculos habuit, qui inconiui

solem intueri, et cuniculum humi mouentem milia passuum

infra etiam in lumine lunae uidere potuerunt. itaque

quamquam homines in arboribus uidere nequiuit,

concitationem apud lupos aspicere, et fulgores paruulos

uidere, et stridores ululatusque, qui hebetes ex longinquo

infra ascendebant, audire potuit. porro lunam in hastis

galeisque gobelinorum fulgentem uidere potuit, ut acies

longae mali populi secundum decliuia e porta deripiebant

et in siluam se insinuabant.

aquilae non sunt aues benignae. nonnullae sunt ignauae

et crudeles. gens autem antiqua montium septentrionum

erant maximae auium omnium; superbae et fortes et

generosaecordibus. gobelinos nec amauerunt nec

timuerunt. cum illos subinde animaduertissent (quae res

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!