13.07.2013 Views

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

magorum sapientium sicut Gandalphi et amicorum

bonorum sicut Elrondis aliquando errant dum in

facinoribus periculosis ultra Limen Vastatis abes; et

Gandalphus fuit magus satis sapientis ut id sciret.

sciuit fore ut nescio quid inopinatum euenire liceret, et uix

sperare ausus est se sine facinori terribili montes altos

ingentesque, cacuminibus solis atque uallibus in quibus

nullus rex regnabat, transituros esse. quod sane non

fecerunt. omnia bene fuerunt donec die quodam tempestati

cum tonitru obuiam ierunt – magis quam tempestas cum

tonitru, proelium-tonitrus. scis quomodo terrifica

tempestas ingentissima ima in terra et in ualle fluminis

esse possit; praecipue in temporibus in quibus duae

tempestates cum tonitru ingentes sibi obuiam eunt atque

confligunt. terribiliores etiam sunt tonitrus et fulgur in

montibus noctu, ubi tempestates ex Oriente et Occidente

adueniunt atque bellum gerunt. fulgur in cacuminibus

frangitur, et saxa confringuntur, et fragores ingentes aerem

diuidunt tum in antra omnia cauernasque uoluuntur atque

caduntur; et tenebrae cum sonitu, qui omnia obruit, atque

luce subita plenae sunt.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!