13.07.2013 Views

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

ceperint!” ceteris paribus nihilominus, moleste sensit illos

non in animo habuisse eum hanc gemmam mirabilem

carpere atque eligere oportere, et molestiam ex ea re

etiam exorturam esse.

nunc rursus perrexit. de latere altero ingentis acerui,

quem scanderat, descendit, et scintilla facis eius ex

aspectu nanorum uigilantium euanuit. mox autem eam

procul iterum uiderun t. Bilbo solum aulae transibat.

perrexit, donec ad magnas fores in parte ulteriore

aduenit, et ibi aura quaedam eum reuixit, quae paene

lucem eius exstinxit. ille timide per eas aspexit, et

aspectum meatuum ingentorum et gradus hebetes

incipientes ascendere in caliginem uidit. adhuc fuit nec

aspectus nec sonitus Smaugis. se uersurus et rediturus,

cum quaedam forma nigra in eum insiluit atque faciem eius

uerrit. stridit atque tremuit, et retro lapsus decidit. fax eius

capite prono cecidit et exstincta est!

“solum uespertilio, ut puto et spero!” miser inquit. “sed

nunc quid agam? qua est Oriens, Meridies, Septentriones,

uel Occidens?”

“Thorine! Baline! Oine! Gloine! Kili! Fili!” clamauit

quam maxime potuit – qui sonitus esse exiguus et paruus in

tenebris latis uisus est. “lux exstincta est! utinam aliquis

ueniat ut me inueniat atque iuuet!” uirtus per hoc

momentum temporis omnino defecerat.

nani clamores eius hebetes paruosque audiuerunt,

quamquam uerbum solum, quod capere potuerunt, fuit

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!