13.07.2013 Views

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

iratae ab “Arachne” sunt ut insanirent. tum Balinus, qui

consilium Bilbonis melius quam ceteri prehenderat,

impetum duxit. nani, conferto gradu et saxis infusis, in

araneas ad sinistram se direxerunt et anulum perruperunt.

nunc post illos clamor cantusque repente destiterunt.

nani, desperanter sperantes Bilbonem non captum esse,

progressi sunt. non satis celerius, tamen. aegri fuerunt

atque fessi, neque ire potuerunt multo melius quam

claudicantes et uacillantes, quamquam multae araneae in

tergo prope fuerunt. aliquando se uertere coacti sunt ad

pugnandas feras, quae eos consecutae sunt; et iam araneae

aliquae in arboribus super eos, fila longa adhaerentia

deicientes, fuerunt.

res iterum esse malae uidebantur, cum repente Bilbo

rursus apparuit, atque in araneas attonitas a latere

improuiso impetum fecit.

qui “pergite! pergite!” clamauit. “aculeos emittam!”

itaque id fecit. huc et illuc uibrabat, fila-aranearum

iciens, crura quarum mutilans, et, cum propius uenissent,

corpora pinguia fodicans. araneae ira tumidae

balbutiebant atque spumabant, et maledictos horribiles

sibilabant, sed Aculeum mortifere pauebant, neque, cum

ille redisset, prope appropinquare ausae sunt. itaque, illis

etiam maledicentibus, nihilominus praeda illarum lente

sed constanter egressa est. res fuit ualde terribilis quae

per horas permanere uisa est. demum autem, cum Bilbo

sensisset se manum ad ictum unum plus tollere non posse,

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!