13.07.2013 Views

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

cum Gandalphus Bilbonem uidisset, laetatus est.

“Baggins” exclamauit. “di immortales! qui post omnes res

uiuit – ego laetus sum! admirabar num fortuna tua etiam te

seruaret! res terribilis, quae paene fuit calamitosa. sed

maneant ceteri nuntii. ueni!” grauius inquit. “tu uocatus

es;” et hobbitum ducens, illum in tabernaculum tulit.

“salue! Thorine,” introiens inquit. “eum attuli.”

ibi quidem Thorinus Scutumquerceum, multis uulneribus

uulneratus, armisque ruptis atque secure scissa humi

deiectis, iacuit.

qui, “uale, effractari bone,” inquit. “nunc ad aulas

mansionis abscedo, ut iuxta patres meos sedeam donec

orbis terrarum restitutus erit. quia nunc omne aurum atque

argentum relinquo, et quo id parui pretii est abscedo, uolo

a te in amicitia discedere, et utinam possim recipere et

uerba mea et res gestas ad Portam.”

Bilbo doloris plenus in unum genu procubuit. “uale, Rex

sub Monte!” inquit. “hoc est facinus acerbum, quod in hoc

modo conficiendum sit; neque mons auri id emendare

potest. nihilominus, laetus sum me partem in periculis tuis

habuisse – quae est res maior quam quisquis Baggins

meret.”

“minime!” Thorinus inquit. “est plus boni in te quam tu

intellegis, puer Occidentis benigni. aliqua pars uirtutis

cum aliqua parte sapientiae in modo mixta. si plus nostri

cibum atque iucunditatem atque cantum maioris quam

aurum aceruatum aestimet, orbis iucundior sit. qui, uel

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!