13.07.2013 Views

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

Hobbitus Ille The Latin Hobbit - Latin for everyone!

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

dormire uisus est, paene mortuus et ater, odore uaporis

inuisi uix stertens. Bilbo in solum perrecturus erat cum

radium rubrum tenuem atque acutum subtus a palpebra

oculi laeui Smaugis uidit. ille solum fingebat se dormire!

ille aditum cuniculi intuebatur! Bilbo festinanter regressus

felicitati anuli benedixit. tum Smaug locutus est.

“itaque, fur! te olfacio et aerem tuum sentio. spiritum

tuum audio. ueni huc! tu ipse iterum donum carpe, nam

multa supersunt!”

sed Bilbo non tam indoctus in doctrina-draconum fuit

quam id. si Smaug sperabat illum satis facile propius

uenturum esse, falsus est. “minime, tibi gratias ago, O

Smaug Tremende!” respondit. “donorum causa non ueni.

modo cupiui te aspicere et cognoscere num tu uere sit tam

magnus quam in fabulis traditur. illis non credo.”

“itane dicis?” draco inquit, aliquantulum gratus, etiamsi

illis uerbis non credidit.

“re uera, carmina atque fabulae rem ueram nequaquam

contingunt, O Smaug Optime Maxime Cladium,” Bilbo

respondit.

“iucundos mores habes pro fure atque mendaci,” draco

inquit. “tu nomini meo familiaris esse uideris, sed ego

meminisse non uideor ut te olfecissem ante. quis es tu et

unde uenis, quaeso?”

“ita quaesis! sub colle uenio, et subter colles et supra

colles uiae meae tetenderunt. atque per aerem. ego sum qui

inuisus ambulat.”

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!